Liber Deuteronomii*

Caput 17: Versus 14

Cum ingressus fueris terram,etc.AUG., quaest. 26.Quaeri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non praecepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen praecepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait:Non poteris:intelligendum est, non debebis.Constituam super.Habitatores terrae constituunt sibi regem contra Dei sententiam.
(* Traductions européennes)